

Liber Primus Samuelis*
Caput 1: Versus 4
Venit ergo dies et immolavit Elcana deditque Phenennae,etc.[HIER., l. de tradit. Heb.]Hae partes, vestes intelliguntur, quae in tribus festivitatibus Paschae videlicet, et Pentecostes, et Tabernaculorum, juxta morem illius gentis, uxoribus, et liberis, ac famulis dabanturAnnae autem dedit partem unam tristis,quia non habebat filios quibus amplius daret.Phenennae,id est synagogae,et filiis dedit partes,id est, temporalia bona, juxta illud:Dedit eis regiones gentium[Psal. 104.]. Et quia primum credita sunt illis eloquia Dei,Annae,id est, Ecclesiae gentiumdedit partem unam,scilicet ingenium. Bene ait.Tristis,quiaconcluserat Dominus vulvam ejusnondum enim advenerat tempus miserendi ejus, ut spirituali gratia fecundaretur. Sicut Phenenna Annam, ita synagoga gentilitatem despiciebat. Multi ex gentilibus Redemptoris adventum, ut in Job reperimus, exspectaverunt, et quia in prece perseveraverunt, tandem redemptor flenti et non capienti cibum Annae, consolationem adhibuit, dicens: